Lucam 22:42
dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
41Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat,
43Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
Cross References
Isaiah 51:17Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces.
Jeremiah 25:15Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te.
Matthew 26:39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
Matthew 26:44Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
Luke 22:17Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.
John 5:30Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.