Lucam 3:36
qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech,
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
35qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
37qui fuit Mathusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
Cross References
Genesis 5:28Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium:
Genesis 6:22Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.
Genesis 7:23Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
Genesis 9:1Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
Genesis 9:26Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
Genesis 11:10Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.