Marcum 10:17
Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
18Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.
Cross References
Matthew 17:14Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.
Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:
Mark 1:40Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
Mark 12:14Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?
Luke 18:18Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?
John 5:39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me: