Marcum 12:14
Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
13Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
15Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.
Cross References
Exodus 23:2Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
Deuteronomy 33:9Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.
2 Chronicles 19:7Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
Psalms 55:21Extendit manum suam in retribuendo; contaminaverunt testamentum ejus:
Proverbs 26:23Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.