Marcum 10:19
Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
18Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.
20At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
Cross References
Deuteronomy 5:16Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Matthew 5:17Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
Mark 12:28Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
Luke 18:20Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.
Romans 13:9Nam: Non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.
Galatians 4:21Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?