Marcum 13:24
Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
23Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia.
25et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
Cross References
Isaiah 13:10Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Jeremiah 4:23Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et cælos, et non erat lux in eis.
Ezekiel 32:7Et operiam, cum extinctus fueris, cælum, et nigrescere faciam stellas ejus: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.
Daniel 12:1In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
Joel 2:30Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Amos 5:20Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea?