Marcum 7:21
Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
Vulgata Clementina
In The King James Version
For from within, out of the heart of men, proceed evil thoughts, adulteries, fornications, murders,
In Context
20Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
22furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
Cross References
Genesis 6:5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
Job 14:4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?
Job 25:4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?
Psalms 14:3Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.
Psalms 53:3Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Proverbs 4:23Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.