Psalmorum 53:3
Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum.
4Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Cross References
Job 15:16Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
Isaiah 53:6Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
Jeremiah 8:5Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
2 Corinthians 7:1Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
3 John 1:11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.