Marcum 8:2
Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
3et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.
Cross References
Psalms 103:13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
Psalms 145:15Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno.
Matthew 4:2Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
Matthew 9:36Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.
Matthew 20:34Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
Mark 5:19et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.