Mattheum 2:20
dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
19Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,
21Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.
Cross References
Exodus 4:19Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam.
1 Kings 11:40Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis.
Proverbs 3:5Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.