Mattheum 2:4
Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
3Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.
5At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam:
Cross References
2 Chronicles 34:13Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scribæ, et magistri de Levitis, janitores.
2 Chronicles 36:14Sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.
Ezra 7:11Propter eos enim feci sæculum, et quando transgressus est Adam constitutiones meas, judicatum est quod factum est.
Jeremiah 8:8Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum!
Matthew 7:29Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.