Mattheum 23:3
Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.
Cross References
Exodus 18:19Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum:
Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
Deuteronomy 17:9Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.
Psalms 50:16Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
Matthew 21:30Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:
Romans 2:19confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,