Mattheum 23:35
ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
36Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
Cross References
Genesis 9:5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Deuteronomy 21:7et dicent: Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt:
2 Kings 24:4Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus: egressusque est Joab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israël.
Isaiah 26:21Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
Jeremiah 2:34et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quæ supra memoravi.
Jeremiah 26:23et eduxerunt Uriam de Ægypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis.