Mattheum 24:27
Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
26Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.
28Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
Cross References
Job 37:3Subter omnes cælos ipse considerat, et lumen illius super terminos terræ.
Isaiah 30:30Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis.
Malachi 3:2Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:
Matthew 8:20Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Matthew 24:3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi?
Matthew 24:39et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.