Micha Propheta 5:4
Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 29:11Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
Psalms 23:1David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit:
Psalms 72:8Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
Psalms 93:1Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
Psalms 145:12ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui.
Isaiah 40:10ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.