Liber Numeri 7:89
Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 25:18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
Exodus 33:9Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,
Numbers 1:1Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens:
Numbers 12:8ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?
1 Kings 6:23Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
Psalms 99:1ipsi David. Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra.