Abdias Propheta 1:3
Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2Ecce parvulum dedi te in gentibus: contemptibilis tu es valde.
Cross References
Genesis 36:8Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
2 Chronicles 25:12et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad præruptum cujusdam petræ, præcipitaveruntque eos de summo in præceps: qui universi crepuerunt.
Proverbs 18:12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
Isaiah 10:14Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
Isaiah 14:15Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.
Isaiah 47:7Et dixisti: In sempiternum ero domina. Non posuisti hæc super cor tuum, neque recordata es novissimi tui.