Proverbiorum 18:12
Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
Before destruction the heart of man is haughty, and before honour is humility.
In Context
11Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
13Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
Cross References
1 Kings 3:7Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.
Proverbs 11:2Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
Proverbs 16:18Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
Isaiah 6:5Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
Ezekiel 28:2Fili hominis, dic principi Tyri: [Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei:
Daniel 5:23sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.