Psalmorum 17:15
Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:26et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.
Joshua 24:15Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
Job 19:26et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum:
Psalms 4:6Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Psalms 11:7Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
Psalms 36:8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.