Psalmorum 33:17
Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
An horse is a vain thing for safety: neither shall he deliver any by his great strength.
In Context
16Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
18Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:
Cross References
Deuteronomy 20:1Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti.
2 Kings 7:6Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israël de terra Ægypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio.
Psalms 20:7Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.
Psalms 147:10Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
Ecclesiastes 9:11Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus.
Isaiah 31:1Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt!