Psalmorum 39:13
Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
Vulgata Clementina
In The King James Version
O spare me, that I may recover strength, before I go hence, and be no more.
In Context
14Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.
Cross References
Genesis 42:36dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt.
Leviticus 25:23Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis:
1 Chronicles 29:15Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
Job 10:20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
Job 14:10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est?
Psalms 119:19Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.