Psalmorum 53:4
Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
3Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
5Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?
Cross References
Psalms 27:2Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
Isaiah 27:11In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.
Jeremiah 10:25Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.
Revelation 17:16Et decem cornua, quæ vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.