Apocalypsis 13:2
Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 22:21Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
Proverbs 28:15Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
Jeremiah 5:6Idcirco percussit eos leo de silva; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum; confortatæ sunt aversiones eorum.
Daniel 7:4Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ: aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hominis datum est ei.