Apocalypsis 16:5
Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
4Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis.
Cross References
Genesis 18:25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
Psalms 145:17Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
Daniel 9:14Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit: non enim audivimus vocem ejus.
Romans 2:5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,
2 Thessalonians 1:5in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.
Revelation 1:8Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.