Romanos 11:33
O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
32Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
34Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?
Cross References
Esther 2:22Quod Mardochæum non latuit, statimque nuntiavit reginæ Esther: et illa regi ex nomine Mardochæi, qui ad se rem detulerat.
Job 9:10Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
Job 11:7Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
Job 26:14Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
Job 37:19Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris.
Psalms 36:6Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.