1 Chronicles 1:28
Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The sons of Abraham; Isaac, and Ishmael.
In Context
Cross References
Genesis 16:11Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
Genesis 17:19Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. + 17.19 Constituam pactum meum, etc. Pactum vero Domini cum Isaac, populo scilicet fideli, quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit. Et fœdus sempiternum, quia æternæ vitæ possessio ei soli promittitur, qui cum capite suo Christo regnum cœli semper possidebit.
Genesis 21:9Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: + 21.9 Cumque vidisset Sara. etc. HIER. Dupliciter hoc exponitur: vel quod idolis ludos fecerit, juxta illud Exod. 32: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Vel quod adversum Isaac, quasi majoris ætatis loco, sibi primogenita vindicaverit; quod Sara audiens non tulit.
Genesis 25:12Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et + 25.12 Hæ sunt generationes, etc. Hi populi ante filios Isaac computantur, qui cum sint de semine Abrahæ, non tamen computantur in semine, quia prius est quod animæ est, deinde quod spirituale. Unde post computationem carnalium, ponitur genealogia Isaac, de quo facta est promissio, et electorum propaganda successio.