The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 16 › Genesis 16:11

Genesis 16:11

Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the angel of the LORD said unto her, Behold, thou art with child, and shalt bear a son, and shalt call his name Ishmael; because the LORD hath heard thy affliction.

In Context

10Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine.

12Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. + 16.12 Hic erit ferus homo. Vel rusticus, secundum alios. HIERON. In Hebræo habetur phara quod interpretatur onager. Significat semen ejus habitaturum in deserto, id est, Saracenos vagos, incertisque sedibus, qui omnes gentes quibus desertum ex latere jungitur incursantes, impugnantur ab omnibus.

Read all of Genesis 16

Cross References

Genesis 21:17Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. + 21.17 Exaudivit autem. BED. et ISID. ubi supra. Puer exclamat plorans, et Deus exaudivit; et monstrante angelo, illa fontem aspicit, et pro illis dicitur qui ad Christum convertuntur, et deflentes peccata exaudiuntur, apertis oculis cordis vident fontem aquæ, id est, Christum, qui ait Joan. VII Qui sitit, veniat ad me et bibat. Angelus Eliam significat, per quem populus crediturus est. Unde Malach. 4: Ecce ego mittam vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios. Angelus Domini. ISID. Quod eum qui loquitur ad Agar, prius angelum, postea Dominum Scriptura pronuntiat, Filium Dei fuisse credendum est, qui per legem et prophetas locutus est, qui per obedientiam paternæ voluntatis angelus vocatur, secundum naturam Deus.

Genesis 41:51Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.

Exodus 3:7Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus: + 3.7 Vidi afflictionem, etc. GREG., Moral. Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est: quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit, non licet. Quia cum disciplinæ munus non obviat, nulla retributionis prospicitur pœna quæ terreat. Sed clausis oculis cordis præcipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona æterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit: quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit; quod in Isrælitico populo, Mose vocante et Pharaone sæviente, signatur. Moses enim ad vocandum missus est, cum Pharao duris operibus urgeret ut alius vocando traheret, alius sæviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata, vel impulsa moveretur; hoc quotidie agitur dum prædicatis cœlestibus præmiis sævire in electos reprobi permittuntur: ut quos Ægyptus, id est vita præsens, oppressit blandiens, adjuvet premens; ut dum Deus provocat, cruciatus impellat.

1 Samuel 1:20Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium: vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. + 1.20 Vocavitque nomen ejus Samuel. Id est Deus. Annæ primogenitus propheta. Quis est hic nisi Dominicus homo? RAB. Samuel postulatio Dei vel nomen ejus: actor, scilicet nativitatis ejus Deus, quia sterili oranti concessit filium, qui cunctis diebus sibi in templo deserviret. ID. Ecclesia ex nationibus, etc., usque ad cum perfecta fide incarnationis junxit se primitivæ Ecclesiæ ex Judæis.

Matthew 1:21Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. + 1.21 Pariet. Ne videretur Joseph non esse necessarius ei, subdit: Pariet. Et ita eris necessarius procurationi. Et vocabis nomen ejus Jesum. Idem dicit isti quod prædixerat Mariæ ut promissum Salvatorem jam venisse tam viris quam feminis repræsentet ex voce. Ipse enim. Nomen interpretatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 16:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 16:10Genesis 16Genesis 16:12 →