Genesis 17:19
Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. + 17.19 Constituam pactum meum, etc. Pactum vero Domini cum Isaac, populo scilicet fideli, quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit. Et fœdus sempiternum, quia æternæ vitæ possessio ei soli promittitur, qui cum capite suo Christo regnum cœli semper possidebit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te.
Cross References
Genesis 16:11Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
Genesis 18:10Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. + 18.10 Et habebit filium, etc. Promittit Deus Saræ sterili filium, dicens: Circa hoc tempus veniam; non tempus, sed qualitatem sui adventus significat, quoniam per filium repromissum fidelis populus erat nasciturus. Unde Isa. LIV et Gal. 4: Lætare sterilis, quæ non parturis, etc. Quo audito , etc. AUG. Quæst in Gen. Arguitur Sara quia risit, et non Abraham, cum similiter riserit; quia illius risus admirationis fuit, hujus dubitationis, quod dijudicare potuit qui corda novit. Negat Sara se risisse cum Deum non possit latere, sed forte homines putabat. Abraham vero Deum intelligebat, sed humanitatis officia præbendo, quæ tantum infirmæ carni necessaria sunt; mirum est: nisi homines prius arbitratus est, sed in quibus Deum loqui intelligeret, quibusdam signis divinæ majestatis apparentibus: sicut in hominibus Deum apparuisse sæpe Scriptura testatur, sed postea angelos fuisse cognoverunt.
Genesis 21:3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
Genesis 26:3et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Luke 1:13Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: + 1.13 Quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus. Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis, et donatus est tibi præcursor. AMBR. Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum, deprecationis fructus, deinde sterilis partus. Tum lætitia plurimorum, et magnitudo virtutis, Altissimi etiam prophetia promittitur. Quinetiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia pœna plectitur silentii.
Galatians 4:28Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. + 4.28 Isaac. Risus, id est qui in lætitia serviunt, non ex tristitia, vel necessitate.