1 Chronicles 1:33
Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. + 1.33 Epher. RAB. Hic dicitur contra Libyam exercitum duxisse, ibi victor consedisse, posterosque ex nomine ejus Africam nuncupasse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
34Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël.
Cross References
Isaiah 60:6Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. + 60.6 Camelorum. Camelus animal est gibbosum et oneriferum. Hi sunt divites onus divitiarum et peccatorum gibbum portantes. Dromedarii. Dromedarius vel dromas, utrumque enim dicitur: est enim animal camelo minus, sed velocius, in quo figurantur gentes velociter ad fidem currentes. Madian et Epha. Regiones trans Arabiam camelis et dromedariis abundantes, etc., usque ad quæ per thus figuratur, Domino obtulerunt.