The Bible Software
bible.software1 Chronicles1 Chronicles 1 › 1 Chronicles 1:32

1 Chronicles 1:32

Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim. + 1.32 Ceturæ. RAB. Quasi copulatæ, unde suspicantur Hebræi eam esse Agar quæ, mortua Sara, de concubina transierit in uxorem, ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse. ID. Filii autem Cæturæ, juxta historicos Hebræorum, occupaverunt Troconitidem, alii Traconitidem et Arabiam: quæ nunc vocatur Eidormo, usque ad maris Rubri terminos. Assurim. Ab Assurim Syrios quidam vocatos contendunt, et a plerisque filiis Abrahæ de Cetura occupatas esse Indiæ regiones.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now the sons of Keturah, Abraham’s concubine: she bare Zimran, and Jokshan, and Medan, and Midian, and Ishbak, and Shuah. And the sons of Jokshan; Sheba, and Dedan.

In Context

31Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis.

33Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. + 1.33 Epher. RAB. Hic dicitur contra Libyam exercitum duxisse, ibi victor consedisse, posterosque ex nomine ejus Africam nuncupasse.

Read all of 1 Chronicles 1

Cross References

Genesis 37:28Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum. + 37.28 Extrahentes. ISID. Allegorice. Joseph de cisterna levatus Ismælitis venditis venditur: et Christus ab inferno regressus ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judæ consilium triginta argenteis distrahitur, et hic per consilium Judæ Iscariotæ numero eodem venundatur. Vendiderunt. HIERON. Hebraica veritas habet argenteis. neque enim viliori metallo Dominus vendi debuit quam Joseph.

Numbers 22:4dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.

Numbers 31:2Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. + 31.2 Ulciscere prius. ORIG. Scandala filiis Isræl Madianitarum tergiversatione acciderant, etc., usque ad ubi recte ambulanti deceptio ad peccandum subjicitur. Et sic colligeris. Novissime inquit: Apponeris ad populum tuum, etc. Hoc contra Samaritas, qui negant resurrectionem mortuorum, nec fidem futuri sæculi recipiunt. Nemo enim apponitur ad eos qui non sunt: constat ergo esse aliquem populum cui Moysen dicit esse apponendum.

1 Kings 10:1Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. + 10.1 Allegorice. ISID. in lib. Reg., tom. 5. Hæc regina venturam Ecclesiam de gentibus, etc., usque ad in occulto sanctorum fieri concivis optans.

Psalms 72:10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. + 72.10 Ideo convertetur. CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic. AUG. In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis. HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt. 1

Isaiah 21:13Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. + 21.13 Onus in Arabia. Arabes sunt Saraceni, etc., usque ad inde alloquitur Deus Judæos fugientes sic: In saltu ad vesperam. O Judæi, qui obsidionem Babyloniam fugietis in saltu, id est in silvis Saracenorum dormietis, fugientes Chaldæos in semitis Dodanim, quod interpretatur in propinquos vel cognatos, id est, in via quæ ducit propinquos vestros Saracenos. Vesperam. ID. Quæ est principium noctis. Qui peccare incipit, in vespera est; qui ad summum venit, in media nocte. Media nocte primogenita Ægypti occiduntur. Petrus negat, luce jam vicina pœnitet. In semitis. ID. Quia vespera principium malorum, etc., usque ad quando contra patrem rebellavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Chronicles 1:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Chronicles 1:311 Chronicles 11 Chronicles 1:33 →