Isaiah 60:6
Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. + 60.6 Camelorum. Camelus animal est gibbosum et oneriferum. Hi sunt divites onus divitiarum et peccatorum gibbum portantes. Dromedarii. Dromedarius vel dromas, utrumque enim dicitur: est enim animal camelo minus, sed velocius, in quo figurantur gentes velociter ad fidem currentes. Madian et Epha. Regiones trans Arabiam camelis et dromedariis abundantes, etc., usque ad quæ per thus figuratur, Domino obtulerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 25:3Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. + 25.3 Filii Dadan fuerunt Assurim, et Lathusim, et Laomim. At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoc et Abida. HIER. Assurim in negotiatores transferri putant, etc., usque ad et a plerisque filiis Abrahæ ex Cetura occupatas Indiæ regiones.
Genesis 25:13hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, + 25.13 Et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismælis Nabajoth, deinde Cedar, et Abel, etc. HIERON. Duodecim filii nascuntur Ismæli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur, quæ pars Arabiæ est. Nam familiæ ipsorum oppida, pagi et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad austrum, et Chedma, alias Chethma, ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli juxta LXX legimus, contra faciem omnium fratrum suorum habitabat, verius est quod posuimus, coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus filiorum suorum mortuus est, superstitibus adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur; unde Jacob: Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos. Non enim credendum est quod Jacob, exceptis liberis suis, aliquos fratres secum habuerit.
Judges 6:5Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
1 Kings 10:2Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo.
1 Chronicles 1:33Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. + 1.33 Epher. RAB. Hic dicitur contra Libyam exercitum duxisse, ibi victor consedisse, posterosque ex nomine ejus Africam nuncupasse.
Psalms 67:4Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia. + 67.4 Epulentur. CAS., AUG. In deliciis, quæ sunt in conspectu Dei. Et delectentur, hoc potest eos delectare, quod læti sunt quia non est finienda eorum lætitia. 1