I Paralipomenon 1:4
Noë, Sem, Cham, et Japtheth. + 1.4 Nœ. RAB. in Paral., tom. 3. Decimus ab Adam Nœ, et in Genesi et in Paralipomenis monstratur, et apte decimus, quia perfectus est. Unde, Nœ vir justus erat et perfectus in generationibus suis, etc. Gen. 6. Hic genuit Sem, Cham et Japheth, per quos post diluvium rediviva hominum dilatatur progenies.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 7:1Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. + 7.1 Dixitque Dominus, etc. Ex omnibus animantibus mundis tolles septena et septena, etc. RAB. Non geminatum septenarium, id est quatuordecim, sed tantum septem debemus accipere. Similiter duo et duo, non quatuor, sed tantum duo, masculum et feminam. Et notandum quod munda animalia impari numero, id est septenario introducuntur, immunda vero pari; quia impar numerus virtutis speciem portendit, par vero infirmitatem. Plura sunt munda, ut egressus Nœ de arca haberet quid immolaret et manducaret. ISID. in Gen. Ex omnibus animantibus, etc. Non quod plures sint boni quam mali, etc., usque ad qui dies a passione tertius in numero dierum qui per omne tempus volvuntur, et primus, et octavus. AUG. in Gen. Quæritur utrum tam magna arca centum annis potuit fabricari a quatuor hominibus, id est, Nœ et filiis ejus tribus? Sed si non potuit, non erat magnum alios fabros adhibere, quamvis, operis sui mercede adepta, non curaverunt utrum Nœ sapienter an inaniter faceret, et in eam non intraverunt, quia non crediderunt quod ille credidit.
Genesis 9:29Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.
Isaiah 54:9Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. + 54.9 Sicut in diebus Nœ, etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei fœdere æterno fiant: majorum ponit exempla.
Matthew 24:37Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis: + 24.37 Sicut autem. Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis: nam et fulguri cito omnia transvolanti comparavit et diebus Nœ, vel Loth secundum alium evangelistam æquiparat.
Luke 17:26Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: + 17.26 Et sicut factum est. Subitum adventus sui diem pluribus astruit exemplis, et quem fulguri (cito omnia transvolanti) comparaverat, diebus Nœ, vel Loth æquiparat, quando repentinus mortalibus supervenit interitus.