Matthew 24:37
Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis: + 24.37 Sicut autem. Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis: nam et fulguri cito omnia transvolanti comparavit et diebus Nœ, vel Loth secundum alium evangelistam æquiparat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But as the days of Noe were, so shall also the coming of the Son of man be.
In Context
Cross References
Genesis 6:1Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, + 6.1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram. HIER., in Quæst. Hebr. Verbum Hebraicum Elohim utriusque numeri est: Deum enim et deos significat: ideo Aquila filios deorum dicere ausus est, deos sanctos vel angelos intelligens, quem sequens Symmachus ait: Videntes filii potentum filias hominum.
Job 22:15Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, + 22.15 Nunquid semitam? Sicut semita Redemptoris humilitas, ita semita sæculorum superbia. Sæculorum itaque semitam viri iniqui calcant, qui per hujus vitæ desideria in elatione perambulant.
Luke 17:26Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: + 17.26 Et sicut factum est. Subitum adventus sui diem pluribus astruit exemplis, et quem fulguri (cito omnia transvolanti) comparaverat, diebus Nœ, vel Loth æquiparat, quando repentinus mortalibus supervenit interitus.
1 Peter 3:20qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. + 3.20 Quando exspectabant Dei patientiam. Cum patientia Dei invitaret illos ad pœnitentiam, parcens illis per centum annos quibus Nœ ædificabat arcam, per quam ostendebatur quid futurum esset in mundo. Ipsi ergo non utebantur patientia Dei ad pœnitentiam, sed exspectabant eam quasi esset duratura semper. Nœ. Nœ interpretatur requies, et significat Christum qui dat suis fidelibus requiem animarum. Cum fabricaretur arca. BEDA. Sicut arca fabricata est de lignis levigatis, sic Ecclesia de collectione fidelium animarum: et sicut pereunte mundo pauci salvi facti sunt per aquam: sic ad comparationem pereuntium parvus est electorum numerus, quia angusta est via quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.
2 Peter 3:6per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.