I Paralipomenon 1:5
Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. + 1.5 Filii Japheth. HIER. Hi possederunt terram in Asia, ab Amano et Tauro Syriæ Cheles et Ciliciæ montibus usque ad flumen Thanaim. In Europa, usque ad Gadara nomina locis et gentilibus relinquentes, e quibus postea immutata sunt plurima, permanent cætera. Thubal. RAB. Hiberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur. Mosoch. ID. Cappadoces, unde urbs eorum usque hodie Masacha dicitur. Septuaginta vero interpretes Gapthorim Cappadoces arbitrantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The sons of Japheth; Gomer, and Magog, and Madai, and Javan, and Tubal, and Meshech, and Tiras.
In Context
6Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
Cross References
Ezekiel 27:13Græcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa ærea advexerunt populo tuo.
Ezekiel 38:6Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum.