bible.software › I Paralipomenon › I Paralipomenon 1 › I Paralipomenon 1:43
I Paralipomenon 1:43
Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. + 1.43 Denaba. Civitas Hala filii Beor regis Edom, post quem regnavit Jobab. Est tamen usque hodie villa Denaba, in octavo milliario Areopoleos, pergentibus Armonem, et altera Denaba super montem Phegor, in septimo lapide Jebus. Hieronymus de Jesbii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now these are the kings that reigned in the land of Edom before any king reigned over the children of Israel; Bela the son of Beor: and the name of his city was Dinhabah.
In Context
42Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran. + 1.42 Jacan. RAB. Jacan filius Aser de genere Horræorum, in Genesi Acan nominatur, id est tribulator. In Paralipomenis Jacan, id est tribulatus. Variis enim eventibus nomina commutantur, ut varia mysteria significentur.
44Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. + 1.44 Jobab filius Zaræ, quem Job esse suspicantur. Sed Hebræi afferunt eum de stirpe Nachor esse progenitum; Philo autem, in libro Quæstionum super Genesim, narrat his temporibus eum fuisse et accepisse uxorem Dinam, filiam Jacob: et ante tentationis suæ certamen dicit eam septem filios et tres filias illi generasse, qui exstincti sunt in tentatione. Sed ei sanato reddidit Dominus omnia duplicia, et item septem filios et tres filias prædictas uxor genuit, quorum nomina eadem fuerunt quæ priorum, id est, Eliphaz, Armœ, Diasath, Philasia, Dipharceluth, Thelon, filiarum vero Meru, Lizath, Zeli. Bosra, etc. Quæ est Bosor civitas in deserto trans Jordanem in tribu Ruben. Appellatur et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumeæ, de qua dicitur: Fulvida vestimenta ejus ex Rosor
Read all of I Paralipomenon 1
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Numbers 33:31Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.
This Verse In Other Editions
Study I Paralipomenon 1:43