Genesis 49:10
Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 21:18[Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis.] De solitudine, Matthana. + 21.18 Principes. Possunt iidem vocari principes et reges. Vel principes prophetas intelligamus: ipsi enim sensum et prophetiam de Christo defossam in profunditate litteræ collocaverunt, ideo de illis dicitur: Nisi occulte audieritis, plorabit anima vestra. Et alibi: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te Psal. 30.. Reges sunt apostoli qui perscrutantur alta Dei et Ecclesias regunt, unde et Christus dicitur Rex regum. Et paraverunt duces. ORIG. Excuderunt, inquit, etc., usque ad et verbi Dei arcana perscrutantes. Profectique sunt. ORIG. Profecti a puteo, etc., usque ad ut affectus noster et fides probetur. Qui de hoc puteo bibit, ad hoc proficit ut habeat munera quæ Deo offerat, de quibus in lege dicitur: Munera mea data mea. Levit. 2.. Ex his ergo quæ Deus dedit, offertur Deo; dedit autem agnitionem sui, et homo offert ei fidem suam et affectum. Cum obtulerimus quæ ex nobis sunt, consequimur quæ ex Deo sunt. Cum enim nostram fidem et affectum obtulerimus, tunc ipse largitur diversa dona Spiritus sancti, de quo dicitur: Omnia autem ex Deo sunt Rom. 11..
Numbers 24:19De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.]
2 Samuel 7:13Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.
1 Chronicles 12:24Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad prælium.
Psalms 2:6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. + 2.6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo. 1
Psalms 60:9Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.]