bible.software › I Paralipomenon › I Paralipomenon 1 › I Paralipomenon 1:6
I Paralipomenon 1:6
Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the sons of Gomer; Ashchenaz, and Riphath, and Togarmah.
In Context
5Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. + 1.5 Filii Japheth. HIER. Hi possederunt terram in Asia, ab Amano et Tauro Syriæ Cheles et Ciliciæ montibus usque ad flumen Thanaim. In Europa, usque ad Gadara nomina locis et gentilibus relinquentes, e quibus postea immutata sunt plurima, permanent cætera. Thubal. RAB. Hiberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur. Mosoch. ID. Cappadoces, unde urbs eorum usque hodie Masacha dicitur. Septuaginta vero interpretes Gapthorim Cappadoces arbitrantur.
7Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. + 1.7 Filii autem. GREG. Ab his divisæ sunt insulæ nationum, linguæ, cognationes et gentes. De Ionibus, id est Græcis nascuntur Elisæi, qui et Æolides. Unde ista lingua Græce Æolis dicitur. Tharsis. RAB. Hos Josephus Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum Tharsis dicitur, Paulo apostolo gloriosa Act. 22.. Cethim. ID. A quo Cithæi, alias Cithii a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cithium dicitur usque hodie. Dodanim. ID. Rhodii, sic enim LXX transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros et Sinnii Capitonis, et Græcum Phlegonta cæterosque, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora, terrasque maritimas Græcis accolis occupatas: qui ab Amano et Tauro omnia maritima usque ad oceanum possidere Britannicum.
Read all of I Paralipomenon 1
Cross References
Genesis 10:3Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.
This Verse In Other Editions
Study I Paralipomenon 1:6