1 Chronicles 1:7
Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. + 1.7 Filii autem. GREG. Ab his divisæ sunt insulæ nationum, linguæ, cognationes et gentes. De Ionibus, id est Græcis nascuntur Elisæi, qui et Æolides. Unde ista lingua Græce Æolis dicitur. Tharsis. RAB. Hos Josephus Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum Tharsis dicitur, Paulo apostolo gloriosa Act. 22.. Cethim. ID. A quo Cithæi, alias Cithii a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cithium dicitur usque hodie. Dodanim. ID. Rhodii, sic enim LXX transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros et Sinnii Capitonis, et Græcum Phlegonta cæterosque, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora, terrasque maritimas Græcis accolis occupatas: qui ab Amano et Tauro omnia maritima usque ad oceanum possidere Britannicum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the sons of Javan; Elishah, and Tarshish, Kittim, and Dodanim.
In Context
6Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
Cross References
Psalms 72:10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. + 72.10 Ideo convertetur. CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic. AUG. In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis. HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt. 1
Isaiah 23:12et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. + 23.12 Filia Sidonis. ID. In terra Chanaan sunt Tyrus et Sidon; unde: Mulier Chananæa exivit de finibus Tyri et Sidonis occurrens Salvatori Matth. 15.. Transfreta. Sæpe videmus quosdam a proposito suo transire ad aliud, a militia ad negotiationem: a causis ad arma mutant industriam, ut mutent infelicitatem. Sed, Deo dispensante, omnia eveniunt contraria, ut per miserias coacti non in se, sed in Domino creatore confidant.
Jeremiah 2:10Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate vehementer: et videte si factum est hujuscemodi: + 2.10 Cethim. ID. Cethim, vel Italiæ scilicet, vel occidentalium partium, quia Judææ Cyprus insula, in qua urbs hujus nominis vicina est, de qua Zeno princeps Stoicorum. Et considerate. ID. Possumus contra eos hoc dicere, qui majori studio sequuntur vitia quam virtutes, quibus dicitur: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ; sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem Rom. 6., etc.
Ezekiel 27:7Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.