The Bible Software
bible.softwareI ParalipomenonI Paralipomenon 11 › I Paralipomenon 11:4

I Paralipomenon 11:4

Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And David and all Israel went to Jerusalem, which is Jebus; where the Jebusites were, the inhabitants of the land.

In Context

3Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel. + 11.3 Majores. RAB. Prophetæ apostoli pari devotione ad Christum concurrunt, unde: Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham Psal. 2..

5Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David, + 11.5 Dixeruntque. Cæcos et claudos et leprosos ad contemptum regis statuentes super muros, et dicentes quia prohibuerunt eum cæci et claudi. Mystice, David Jebusæum de Jerusalem ejiciens, significat Christum dæmones expellentem a cordibus fidelium, et ibidem mansionem suam statuentem. Jebusæus enim interpretatur conculcatus, Jerusalem visio pacis. Unde et discipulis suis ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, etc. Luc. 10.. Bene ergo in Regum scriptum est, quod ejectis cæcis et claudis qui odiebant animam, David cepit arcem Sion, suamque civitatem vocavit, quia dum Christus malignos spiritus et turbam vitiorum de anima expellit, illuminans eam sapientia, merito arx Sion, id est speculationis et visio pacis vocatur, de qua recte dicitur psal. LXXV: Notus in Judæa Deus, et in Isræl magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus.

Read all of I Paralipomenon 11

Cross References

Genesis 10:16et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

Exodus 3:17Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle. + 3.17 Ad terram fluentem lacte et melle, etc. AUG., Quæst. 4 in Exod. Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non hæc erat terra quæ data est Hebræis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terræ laudatur?

Joshua 15:63Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem. + 15.63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere. ADAM., hom. 11 in Jos. Intelligimus spiritualiter habitasse Jebusæum cum Judæis in Jerusalem usque in præsentem diem secundum parabolam Evangelii, etc., usque ad hos non potuerunt ejicere filii Juda de Jerusalem usque in præsentem diem. Jebusæum, id est conculcationem, scandalum scilicet in Ecclesia facientes, et qui percepta mysteriorum notitia, verbi Dei margaritas impugnando conculcant. ORIG. ubi supra. Jerusalem Visio pacis interpretatur, etc., usque ad sed non omnes simul ejici possunt. In præsentem diem, id est sæculi æternitatem, more Scripturæ. Sed hoc ad litteram stare non potest: quomodo enim Jebusæus habitat cum filiis Juda in Jerusalem, quandiu durat hoc sæculum, cum nec filii Juda habitent ibi in sæculum?

Judges 1:21Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin: habitavitque Jebusæus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in præsentem diem. + 1.21 Jebusæum. AUG., quæst. 7 in Jud. Superius legitur eadem civitas, etc., usque ad non sine illo tenuerunt terram quam possidebant.

2 Samuel 5:6Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusæum habitatorem terræ: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc. + 5.6 Cæcos et claudos. Qui sufficiunt contra te. Hoc dicebant fidentes muris. Aut ita: non ingredieris nisi nos auferas, quos inermes sicut cæcos et claudos arbitraris et triumphare putas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 11:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 11:3I Paralipomenon 11I Paralipomenon 11:5 →