I Paralipomenon 14:1
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 14
Cross References
2 Samuel 5:11Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et ædificaverunt domum David. + 5.11 Misit quoque. Hiram vivens excelse, hæc est gentilitas in Christo excelsa; nuntios mittit ad David, id est doctores ad Christum, et per eos cedrina ligna, id est incorruptos et fortes; et artifices, id est, eos quorum arte mentes sunt incorruptæ, et tanquam lapides quatuor virtutibus quadratæ, sic domus David, id est Ecclesia Christi ædificatur, et cognoscitur quod Deus nostrum David confirmavit regem super Isræl, id est, videntes Deum. RAB. Hæreticorum ecclesias quæ sub Christiani nominis titulo se manere gloriantur. Sed quia propter lucra carnalia Christum sequuntur, non conjuges, sed concubinæ vocantur. Nunc vero si reges plures uxores, vel concubinas habent, peccatum est: quia figuræ transierunt, pro quibus hoc aliquando veniale fuit.
1 Kings 5:1Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
1 Kings 5:8Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quæcumque mandasti mihi: ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
1 Kings 5:18quos dolaverunt cæmentarii Salomonis et cæmentarii Hiram: porro Giblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum. + 5.18 Porro Giblii præparaverunt ligna et lapides. RAB. ex Bed., ibid. Giblos est civitas Phœnicis. etc., usque ad nec sanctuarium Domino, sed ruinam sibi ædificat, qui docere præsumit quod ipse non didicit. Ad ædificandum domum. ID., ibid. Post fundamentum de talibus compositum, ædificanda est domus præparatis lignis et lapidibus, et ordine collocatis, qui de suo situ vel abstracti sunt, quia post prima fidei rudimenta, post collata in nobis juxta exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis, addendus est in altum paries bonorum operum, et quasi superpositis sibi invicem ordinibus lapidum proficiendum de virtute in virtutem.
1 Chronicles 17:1Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est.
2 Chronicles 2:2Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui cæderent lapides in montibus, præpositosque eorum tria millia sexcentos.