I Paralipomenon 16:28
Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Give unto the LORD, ye kindreds of the people, give unto the LORD glory and strength.
In Context
27Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus.
Read all of I Paralipomenon 16
Cross References
1 Chronicles 29:10Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab æterno in æternum.
Psalms 66:1In finem, in hymnis. Psalmus cantici David. + 66.1 In finem. CAS. Post canticum resurrectionis, deprecationem suam Propheta subdit, ut benedicti ad Dei cognitionem ducantur. Prophetat benedictionem omnium per adventum Christi. AUG. Quia in præcedenti psalmo monuerat nos benedicere Deum; quod non possumus, nisi ipse prior benedicat nos; ideo hoc precatur benedici, dicens: Deus misereatur nostri et benedicat, etc. 1
Psalms 67:7Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris. + 67.7 Deus qui inhabitare. HIER. In Hebræo habetur: Dominus autem inhabitare facit monachos in domo, in quibus non cohabitat peccatum. Unius moris. AUG. Unanimes, unum sentientes, etc., usque ad non meritis, unde subdit: Qui educit vinctos. Educit vinctos. CAS. De inferno ligato diabolo. Qui exasperant. Blasphemos in Deum. Vel persequendo in sepulcris in carnalibus fetidis sepulti, ut nec velint nec possint ambulare. Exasperant. AUG. Resistendo justitiæ, cum omnino sint mortui in operibus mortuis; vincti vero volunt ambulare, nec possunt; hi solvuntur per gratiam, illi resuscitantur. 1
Psalms 100:1Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, + 100.1 Psalmus ipsi David. CASS. Psalmus iste continet formam perfectæ sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est. Ipsi David. Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quæ est perfecta conversatio vitæ. Misericordiam et judicium cantabo. CASS. Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. Misericordiam et judicium cantabo. Hæc duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est præmissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. AUG. Nemo de misericordia præsumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia præcedit misericordia. Semper hæc simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro. 1
Isaiah 11:10[In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. + 11.10 Qui stat in signum, unde: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Isræl, et in signum cui contradicetur Luc. 2.. LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus.