The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 100 › Psalmorum 100:1

Psalmorum 100:1

Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, + 100.1 Psalmus ipsi David. CASS. Psalmus iste continet formam perfectæ sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est. Ipsi David. Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quæ est perfecta conversatio vitæ. Misericordiam et judicium cantabo. CASS. Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. Misericordiam et judicium cantabo. Hæc duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est præmissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. AUG. Nemo de misericordia præsumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia præcedit misericordia. Semper hæc simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Make a joyful noise unto the LORD, all ye lands.

In Context

2et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ. + 100.2 Psallam et intelligam. ID. Hoc dat psallere, ut intelligam mente, quod oculis non patet, id est, credam quod Dominus veniet, quem iste tantum desiderat, qui veniet in via immaculata. CASS. Quia mundum transivit sine peccato; vel, ego psallam et intelligam existens in via immaculata, quando, etc. Vel, psallam, hilariter operabor, et per hoc intelligam. Quando venies ad me. In secundo adventu, vel obitu cujusque. Vel, quando venies ad me, per carnem in primo adventu, quia in via immaculata. Perambulabam. CASS. Secundo, quæ sit via immaculata exponit. AUG. Perambulabam. Quæ est via immaculata? Ea ab innocentia incipit, et in illa consummatur; et non est opus multis verbis: Innocens esto, et perfecisti justitiam. Sed duobus modis nocet homo, videlicet si facit miserum, et si deserit miserum. Innocens est qui nec sibi nec alii nocet. CASS. Perambulabam. Quasi dicat: Transitoria non quæsivi, sed cucurri viam mundi, existens in medio domus tuæ. Innocentia hoc potest, ut faciat habitare in medio domus Dei, quasi honorabile exemplum aliorum. 1

Read all of Psalmorum 100

Cross References

Psalms 32:11Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. + 32.11 Consilium autem Domini, etc. ID. Incarnationis arcanum in quo consuluit homini. Manet in æternum. Quia ad æternam salutem nobis obtinendam. Cogitationes. Prædestinatio, in qua omnia reposita sunt, quæ et sic permanent, ut prævisa sunt. 1

Psalms 47:5Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum. + 47.5 Reges. AUG., CASS. Principes Judæorum. Congregati. Ab Herode sciscitante locum nativitatis. Convenerunt. Concorditer dicendo: In Bethlehem Judæ secundum Scripturas. 1

Psalms 66:4Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. + 66.4 Confiteantur tibi populi, Deus. Ibid. Post notitiam hortatur confiteri pro directione et judicio. 1

Psalms 68:32et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. + 68.32 Et placebit. CAS. Laus puri cordis plus placet quam mactatio pecudum. Vitulum novellum. AUG. Pro peccatis offerebatur novellus vitulus, qui significabat novitatem secuturam; quæ defensionem habet in cornibus, munimen pedum in ungulis per quas aspera sæculi calcet; producentem, quia fidelis quotidie virtute Dei augetur. AUG. Vitulus ungulis terram excitat, sic qui non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit, ungulis excitandus est: et super hunc vitulum placebit laudatio mea cum angelis, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger de terra excitandus. 1

Psalms 98:4et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. + 98.4 In Jacob. AUG. Non solum patriarcha, sed populo, quem significat. Tu fecisti. Hæc, quæ alius non posset. 1

Psalms 145:1Alleluja, Aggæi et Zachariæ. + 145.1 Alleluia. CAS. Vox ista, quasi musica salutaris, tanquam harmonia cœlestis, quæ non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens. Quæ congrue huic psalmo præscribitur, ubi vir justus exhortatur animam ad laudem Dei: quia in adversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re: Spera in Deo, etc. AUG. Hac spe erecta anima Deum laudat hic. CAS. Primo, sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis oretur; et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi: Nolite confidere. Tertio, docet omnem spem in Omnipotente ponendam, ibi: Beatus, etc. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 100:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 100Psalmorum 100:2 →