1 Chronicles 17:21
Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:4Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. + 19.4 Alas aquilarum. Vocat doctrinas duorum Testamentorum, quæ nos ab infimis ad cœlestia portant.
Deuteronomy 4:32Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est, + 4.32 A summo cœlo. AUG., quæst. 8. Cur non dixerit similiter a summo terræ, etc., usque ad cum hoc de novissima electorum congregatione dicatur.
Deuteronomy 15:15Memento quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc præcipio tibi.
Joshua 10:42universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo.
Joshua 24:11Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhæus et Pherezæus, et Chananæus, et Hethæus, et Gergezæus, et Hevæus, et Jebusæus: et tradidi illos in manus vestras. + 24.11 Pugnaverunt. AUG., quæst. 26 in Jos. Clausis portis se murorum ambitu tuebantur, etc., usque ad armata defensio.
Psalms 44:2[Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. + 44.2 Eructavit. AUG., HIER. Intus enim fatur Propheta, etc., usque ad antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum. Bonum. Quo omnia bona facta sunt. Dico. Id est, Verbum profero: idem hic quod prius; sed in ipso verbo omnia opera Dei esse dicit; unde: Quod factum est in ipso vita erat, ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitur: Semel locutus est Deus. Calamus. Non sono, qui transit, comparat Verbum: sed scripto, quod manet. Vel, velociter, quia non aliud post aliud, sed omnia simul in uno Verbo æterno. Velociter. Virtus prophetiæ, quæ non sub cruciatu humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat. 1