Deuteronomy 4:32
Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est, + 4.32 A summo cœlo. AUG., quæst. 8. Cur non dixerit similiter a summo terræ, etc., usque ad cum hoc de novissima electorum congregatione dicatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti:
Cross References
Genesis 1:27Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. + 1.27 Et creavit Deus hominem ad imaginem, etc. BEDA, in Gen., c. 1 Qui non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam veritatem intuendo, operatur justitiam, ut ipsam veritatem intelligat et sequatur: hic accepit potestatem super omnia, quia spiritualis quisque effectus, et Deo similis, omnia judicat, et ipse a nemine judicatur. Et creavit Deus, etc. AUG., ubi supra, cap. 20, 21, 22 Notandum quod sicut in creanda luce dicitur: Fiat lux, et statim sequitur, et facta est lux; sic cum dicitur: Faciamus hominem, infertur, et fecit Deus hominem ad imaginem Dei: quia ista natura intellectualis est, sicut illa lux: et hoc est ei fieri, quod agnoscere Verbum, per quod fit. etc., usque ad sed materialiter præseminata. Masculum et feminam creavit eos, etc. BEDA, in Hexæm. Postea plenius et unde et quomodo homines facti sunt exponitur, etc., usque ad etsi virginitas præferatur. BEDA, ISID., ut supra. Post hæc fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, virum scilicet perfectum, etc., usque ad unde Paulus: Seminavimus spiritualia vobis, magnum est si carnalia vestra metamus I Cor. 9.
Deuteronomy 32:7Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: majores tuos, et dicent tibi. + 32.7 Patrem. Doctorem legis et prædicatorem Evangelii, cujus doctrina et exemplo scilicet instruaris.
Psalms 44:1In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto. + 44.1 In finem, etc. AUG. Epithalamium, id est, laus thalami. Canticum pro commutandis et pro dilecto, id est, sponsa et sponso, scribitur filiis Core, ut venerentur. Hic enim describitur per quem commutabuntur, quia laus sponsi et sponsæ hic cantatur. CASS. Propheta præconia Dei se eructaturum promittit. 1
Matthew 24:31Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. + 24.31 A summis cœlorum. Ne quis putaret a quatuor plagis terræ, et non a cunctis finibus ejus, simul et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, subditur: A summo terræ usque ad summum cœli, id est, ab extremis terræ finibus per directum usque ad ultimos terminos ejus: ubi longe aspicientibus circulus cœli terræ videtur insidere.