I Paralipomenon 19:1
Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 19
Cross References
1 Samuel 11:1Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cœpit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos fœderatos, et serviemus tibi. + 11.1 RAB. Jabes sensus: Galaad acervus testimonii. Naas, id est serpens, scilicet diabolus ascendit contra sensum testimonii Scripturæ eruditum.
2 Samuel 10:1Factum est autem post hæc ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo. + 10.1 Factum est autem post hæc, ut moreretur rex filiorum Ammon, etc., Faciam, etc. HIERON. Quando David fugit a facie Achis regis Geth, venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam. De Naas itaque venit ad speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater ejus et mater, et omnis domus ejus: inde pervenit ad Moab, et dimisit apud eum patrem et matrem et omnem domum suam. Quod vero dixit Achis rex Geth: Hic ne ingredietur domum meam? Abiit inde David et fugit in speluncam Odollam I Reg. 21., subaudiendum de domo Naas. Si quæratur cur ad Achis redierit, quem prius fugerat, intelligendum est eum ad quem rediit fuisse filium ejus quem fugit. Unde in sequentibus de Achis, cum quo descendebat David in prælium filius fuisse dicitur Maoch. Non enim a patre hoc patronymicum sed a matre sumpsit, quæ Maacha vocabatur.