1 Chronicles 19:2
Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo.
Cross References
Genesis 19:37Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem. + 19.37 Vocavit nomen ejus Moab, etc. THEOD. Videtur hæc impudentior, quæ suum incestum ad posteros quoque transmittere voluit. Moab enim de patre significat: altera verecundior, quæ filio nomen indidit, Benammi, id est filius populi mei.
1 Samuel 30:26Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de præda hostium Domini:
2 Samuel 9:7Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu comedes panem in mensa mea semper.
Nehemiah 4:3Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait: Ædificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum. + 4.3 Sed et Tobias, etc. ID., ibid. Hujus Tobiæ persona et verba hæreticis conveniunt, etc., usque ad quibus fructiferas fidelium mentes corrumpere nituntur.
Nehemiah 13:1In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo: et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum: + 13.1 In die autem illo lectum, etc. BEDA in Esdr., lib. 3, tom. 2. Hi quia de incestu nati sunt, etc., usque ad sed Deus maledictionem Balaam in benedictionem populi sui convertit, et eum ab armis inimicorum munivit.
Ecclesiastes 9:15Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. + 9.15 Vir pauper. Christus, de quo Psalmus: Ego sum pauper et dolens Psal. 68.. Et in quo omnes thesauri sapientiæ et scientiæ sunt absconditi Col. 2.. Per sapientiam suam. Non per potentiam.