I Paralipomenon 19:3
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 19
Cross References
Joshua 2:1Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. + 2.1 Misit ergo, etc. BEDA in Josue. Jericho civitas mundus est, ad quem Dominus Christus ad perscrutandos mores hominum duo Testamenta direxit. Nam in eo ut credentium fidem aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, ante adventum judicii sui, quasi exploratores duos, Legem et Evangelium destinavit. ADAM., hom. 3. Mittuntur a Jesu exploratores in Jericho, etc., usque ad si in misericordia Domini sui intellexerit bonitatem.
Judges 18:2Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michæ, requieverunt ibi:
1 Samuel 29:4Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei: Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus: quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris?
1 Kings 12:8Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi, + 12.8 Adolescentes. De quibus Aduram unus fuit qui postea lapidatus est. Juvenes Scriptura non semper juxta ætatem appellat, sed juxta instabilitatem animi. Nam Roboam quadragesimo ætatis suæ anno regnare cœpit.