The Bible Software
bible.softwareI ParalipomenonI Paralipomenon 19 › I Paralipomenon 19:4

I Paralipomenon 19:4

Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore Hanun took David’s servants, and shaved them, and cut off their garments in the midst hard by their buttocks, and sent them away.

In Context

3dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus.

5Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.

Read all of I Paralipomenon 19

Cross References

Leviticus 19:27Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. + 19.27 Neque in rotundum attondebitis comam, etc. Sicut barbari faciunt: debet quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare, tanquam impotentem opus suum perficere, nec in honore dæmonum cicinnos nutrire et fovere, sicut student pagani puerorum capita dæmonibus offerre, quod maxime hic videtur prohibere.

2 Chronicles 36:16At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.

Psalms 109:4Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. + 109.4 Juravit Dominus. CASS. Tertio agit propheta de humanitate Christi, etc., usque ad hinc constat transire victimas secundum ordinem Aaron. Non pœnitebit eum: tu es sacerdos, in æternum. AUG. In Deum nulla cadit pœnitentia: scit enim quid agat, nec mutat consilium, sed verbo pœnitentiæ mutatio rerum aliter quam sperabat evenientium significatur. Quomodo enim cum aliquid pœnitet te fecisse, doles factum quod fecisti. 1

Isaiah 20:4sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiæ, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam Ægypti. + 20.4 Ad ignominiam. Quia pascha Domini comedere non poterant, quod comedit lumbis accinctus, baculum tenens manu, calceatis pedibus, ne, per hujus sæculi solitudinem transiens, a serpentibus mordeatur.

Jeremiah 41:5venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes: et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini.

Mark 12:4Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 19:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 19:3I Paralipomenon 19I Paralipomenon 19:5 →