1 Chronicles 2:3
Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
4Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque.
Cross References
Genesis 38:3Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. + 38.3 Quæ concepit, etc. Genuit Synagoga principes, qui ei tanquam mariti præfuerunt: quorum alii fuerunt nocentes, quos significat Her, qui interpretatur pelliceus pellis enim mortem significat, quia primi parentes pellibus induti addicti sunt morti; alii inutiles, quos significat Onan, qui interpretatur mœror eorum, quibus scilicet non prosunt.
Genesis 38:5Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit. + 38.5 Tertium quoque peperit, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Tertius filius qui Thamar non jungitur, etc., usque ad et ideo tanquam Odollamites perhibuit testimonium in aqua. Judas, etc. De Juda regia tribus processit, quæ diu præfuit Judaicæ plebi, quam significat Thamar, quæ interpretatur amaritudo, quia amaram se in passione exibuit Christo. ISID. Plebs Judaica, cui de tribu Juda reges, etc., usque ad Deus tamen utrosque occidit, quia regnum a talibus tollit.
Genesis 38:10Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.
Numbers 26:19Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan.
1 Chronicles 9:5Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii ejus.