The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 38 › Genesis 38:5

Genesis 38:5

Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit. + 38.5 Tertium quoque peperit, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Tertius filius qui Thamar non jungitur, etc., usque ad et ideo tanquam Odollamites perhibuit testimonium in aqua. Judas, etc. De Juda regia tribus processit, quæ diu præfuit Judaicæ plebi, quam significat Thamar, quæ interpretatur amaritudo, quia amaram se in passione exibuit Christo. ISID. Plebs Judaica, cui de tribu Juda reges, etc., usque ad Deus tamen utrosque occidit, quia regnum a talibus tollit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And she yet again conceived, and bare a son; and called his name Shelah: and he was at Chezib, when she bare him.

In Context

4Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

6Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

Read all of Genesis 38

Cross References

Genesis 38:11Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

Genesis 46:12Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.

Numbers 26:20Fueruntque filii Juda per cognationes suas: Sela, a quo familia Selaitarum: Phares, a quo familia Pharesitarum: Zare, a quo familia Zareitarum.

1 Chronicles 4:21Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti. + 4.21 Her pater. ID. Redit ad progeniem Phares de qua ortus est David, ut progeniem Juda de qua orta est tribus regia in David terminaret. Tradunt enim hunc fuisse Elimelech virum Nœmi, in cujus tempore propter prævaricatores legis sol stetit, ut viso miraculo converterentur ad Dominum; quod quia contempserunt, invaluit fames, et qui in tribu Juda prior videbatur, inopia cogente, cum uxore et filiis patria pulsus, in peregrinatione cum filiis mortuus est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 38:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 38:4Genesis 38Genesis 38:6 →